Job 13:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Ecce omnia hæc vidit oculus meus,et audivit auris mea, et intellexi singula.

2.  Secundum scientiam vestram et ego novi :nec inferior vestri sum.

3.  Sed tamen ad Omnipotentem loquar,et disputare cum Deo cupio :

4.  prius vos ostendens fabricatores mendacii,et cultores perversorum dogmatum.

5.  Atque utinam taceretis,ut putaremini esse sapientes.

6.  Audite ergo correptionem meam,et judicium labiorum meorum attendite.

Job 13