8. Loquere terræ, et respondebit tibi,et narrabunt pisces maris.
9. Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?
10. In cujus manu anima omnis viventis,et spiritus universæ carnis hominis.
11. Nonne auris verba dijudicat ?et fauces comedentis, saporem ?
12. In antiquis est sapientia,et in multo tempore prudentia.
13. Apud ipsum est sapientia et fortitudo ;ipse habet consilium et intelligentiam.
14. Si destruxerit, nemo est qui ædificet ;si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.