Jeremiæ 7:5-14 Vulgata Latina (VULG)

5.  Quoniam si bene direxeritis vias vestras, et studia vestra ;si feceritis judicium inter virum et proximum ejus ;

6.  advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam,nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc,et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis :

7.  habitabo vobiscum in loco isto,in terra quam dedi patribus vestris a sæculo et usque in sæculum.

8.  Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii,qui non proderunt vobis :

9.  furari, occidere, adulterari,jurare mendaciter, libare Baalim,et ire post deos alienos quos ignoratis :

10.  et venistis, et stetistis coram mein domo hac, in qua invocatum est nomen meum,et dixistis : Liberati sumus,eo quod fecerimus omnes abominationes istas.

11.  Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista,in qua invocatum est nomen meum in oculis vestris ?Ego, ego sum : ego vidi, dicit Dominus.

12.  Ite ad locum meum in Silo,ubi habitavit nomen meum a principio,et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israël.

13.  Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, dicit Dominus,et locutus sum ad vos mane consurgens, et loquens, et non audistis :et vocavi vos, et non respondistis :

14.  faciam domui huic, in qua invocatum est nomen meum,et in qua vos habetis fiduciam,et loco quem dedi vobis et patribus vestris,sicut feci Silo :

Jeremiæ 7