7. Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam,sic frigidam fecit malitiam suam.Iniquitas et vastitas audietur in ea,coram me semper infirmitas et plaga.
8. Erudire, Jerusalem,ne forte recedat anima mea a te ;ne forte ponam te desertam,terram inhabitabilem.
9. Hæc dicit Dominus exercituum :Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël.Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.
10. Cui loquar, et quem contestabor ut audiat ?ecce incircumcisæ aures eorum,et audire non possunt :ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium,et non suscipient illud.
11. Idcirco furore Domini plenus sum ;laboravi sustinens.Effunde super parvulum foris,et super consilium juvenum simul :vir enim cum muliere capietur ;senex cum pleno dierum.
12. Et transibunt domus eorum ad alteros,agri et uxores pariter,quia extendam manum meam super habitantes terram, dicit Dominus :
13. a minore quippe usque ad majoremomnes avaritiæ student,et a propheta usque ad sacerdotemcuncti faciunt dolum.
14. Et curabant contritionem filiæ populi mei cum ignominia,dicentes : Pax, pax !et non erat pax.
15. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt :quin potius confusione non sunt confusi,et erubescere nescierunt.Quam ob rem cadent inter ruentes :in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.
16. Hæc dicit Dominus :State super vias, et videte,et interrogate de semitis antiquis quæ sit via bona,et ambulate in ea :et invenietis refrigerium animabus vestris.Et dixerunt : Non ambulabimus.
17. Et constitui super vos speculatores :Audite vocem tubæ.Et dixerunt : Non audiemus.