2. Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion.
3. Ad eam venient pastores et greges eorum ;fixerunt in ea tentoria in circuitu :pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.
4. Sanctificate super eam bellum :consurgite, et ascendamus in meridie :væ nobis, quia declinavit dies ;quia longiores factæ sunt umbræ vesperi !
5. Surgite, et ascendamus in nocte,et dissipemus domus ejus.
6. Quia hæc dicit Dominus exercituum :Cædite lignum ejus,et fundite circa Jerusalem aggerem.Hæc est civitas visitationis :omnis calumnia in medio ejus.
7. Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam,sic frigidam fecit malitiam suam.Iniquitas et vastitas audietur in ea,coram me semper infirmitas et plaga.