Jeremiæ 6:2-10 Vulgata Latina (VULG)

2.  Speciosæ et delicatæ assimilavi filiam Sion.

3.  Ad eam venient pastores et greges eorum ;fixerunt in ea tentoria in circuitu :pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt.

4.  Sanctificate super eam bellum :consurgite, et ascendamus in meridie :væ nobis, quia declinavit dies ;quia longiores factæ sunt umbræ vesperi !

5.  Surgite, et ascendamus in nocte,et dissipemus domus ejus.

6.  Quia hæc dicit Dominus exercituum :Cædite lignum ejus,et fundite circa Jerusalem aggerem.Hæc est civitas visitationis :omnis calumnia in medio ejus.

7.  Sicut frigidam fecit cisterna aquam suam,sic frigidam fecit malitiam suam.Iniquitas et vastitas audietur in ea,coram me semper infirmitas et plaga.

8.  Erudire, Jerusalem,ne forte recedat anima mea a te ;ne forte ponam te desertam,terram inhabitabilem.

9.  Hæc dicit Dominus exercituum :Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israël.Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum.

10.  Cui loquar, et quem contestabor ut audiat ?ecce incircumcisæ aures eorum,et audire non possunt :ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium,et non suscipient illud.

Jeremiæ 6