Jeremiæ 51:5-10 Vulgata Latina (VULG)

5.  Quoniam non fuit viduatus Israël et Judaa Deo suo, Domino exercituum,terra autem eorum repleta est delictoa Sancto Israël.

6.  Fugite de medio Babylonis,et salvet unusquisque animam suam :nolite tacere super iniquitatem ejus,quoniam tempus ultionis est a Domino :vicissitudinem ipse retribuet ei.

7.  Calix aureus Babylon in manu Domini,inebrians omnem terram :de vino ejus biberunt gentes,et ideo commotæ sunt.

8.  Subito cecidit Babylon, et contrita est.Ululate super eam :tollite resinam ad dolorem ejus,si forte sanetur.

9.  Curavimus Babylonem, et non est sanata :derelinquamus eam, et eamus unusquisque in terram suam :quoniam pervenit usque ad cælos judicium ejus,et elevatum est usque ad nubes.

10.  Protulit Dominus justitias nostras :venite, et narremus in Sion opus Domini Dei nostri.

Jeremiæ 51