41. Quomodo capta est Sesach,et comprehensa est inclyta universæ terræ !quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes !
42. Ascendit super Babylonem mare :multitudine fluctuum ejus operta est.
43. Factæ sunt civitates ejus in stuporem,terra inhabitabilis et deserta,terra in qua nullus habitet,nec transeat per eam filius hominis.
44. Et visitabo super Bel in Babylone,et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus :et non confluent ad eum ultra gentes,siquidem et murus Babylonis corruet.
45. Egredimini de medio ejus, populus meus,ut salvet unusquisque animam suam ab ira furoris Domini,
46. et ne forte mollescat cor vestrum,et timeatis auditum qui audietur in terra :et veniet in anno auditio,et post hunc annum auditio,et iniquitas in terra,et dominator super dominatorem.
47. Propterea ecce dies veniunt,et visitabo super sculptilia Babylonis,et omnis terra ejus confundetur,et universi interfecti ejus cadent in medio ejus.
48. Et laudabunt super Babylonem cæli et terra,et omnia quæ in eis sunt :quia ab aquilone venient ei prædones, ait Dominus.
49. Et quomodo fecit Babylon,ut caderent occisi in Israël,sic de Babylonecadent occisi in universa terra.
50. Qui fugistis gladium, venite,nolite stare :recordamini procul Domini,et Jerusalem ascendat super cor vestrum.
51. Confusi sumus, quoniam audivimus opprobrium :operuit ignominia facies nostras,quia venerunt alieni super sanctificationem domus Domini.
52. Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus,et visitabo super sculptilia ejus,et in omni terra ejus mugiet vulneratus.
53. Si ascenderit Babylon in cælum,et firmaverit in excelso robur suum,a me venient vastatores ejus, ait Dominus.
54. Vox clamoris de Babylone,et contritio magna de terra Chaldæorum :
55. quoniam vastavit Dominus Babylonem,et perdidit ex ea vocem magnam :et sonabunt fluctus eorum quasi aquæ multæ ;dedit sonitum vox eorum :
56. quia venit super eam, id est super Babylonem, prædo,et apprehensi sunt fortes ejus,et emarcuit arcus eorum,quia fortis ultor Dominus reddens retribuet.
57. Et inebriabo principes ejus, et sapientes ejus,et duces ejus, et magistratus ejus, et fortes ejus :et dormient somnum sempiternum,et non expergiscentur, ait Rex(Dominus exercituum nomen ejus).