Jeremiæ 51:15-35 Vulgata Latina (VULG)

15.  Qui fecit terram in fortitudine sua,præparavit orbem in sapientia sua,et prudentia sua extendit cælos.

16.  Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo :qui levat nubes ab extremo terræ,fulgura in pluviam fecit,et produxit ventum de thesauris suis.

17.  Stultus factus est omnis homo a scientia ;confusus est omnis conflator in sculptili :quia mendax est conflatio eorum,nec est spiritus in eis.

18.  Vana sunt opera, et risu digna :in tempore visitationis suæ peribunt.

19.  Non sicut hæc, pars Jacob,quia qui fecit omnia ipse est :et Israël sceptrum hæreditatis ejus :Dominus exercituum nomen ejus.

20.  Collidis tu mihi vasa belli :et ego collidam in te gentes,et disperdam in te regna :

21.  et collidam in te equum et equitem ejus :et collidam in te currum et ascensorem ejus :

22.  et collidam in te virum et mulierem :et collidam in te senem et puerum :et collidam in te juvenem et virginem :

23.  et collidam in te pastorem et gregem ejus :et collidam in te agricolam et jugales ejus :et collidam in te duces et magistratus :

24.  et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ,omne malum suum quod fecerunt in Sion,in oculis vestris, ait Dominus.

25.  Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus,qui corrumpis universam terram :et extendam manum meam super te,et evolvam te de petris,et dabo te in montem combustionis :

26.  et non tollent de te lapidem in angulum,et lapidem in fundamenta :sed perditus in æternum eris, ait Dominus.

27.  Levate signum in terra,clangite buccina in gentibus,sanctificate super eam gentes,annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez :numerate contra eam Taphsar,adducite equum quasi bruchum aculeatum.

28.  Sanctificate contra eam gentes,reges Mediæ, duces ejus, et universos magistratus ejus,cunctamque terram potestatis ejus.

29.  Et commovebitur terra et conturbabitur,quia evigilabit contra Babylonem cogitatio Domini,ut ponat terram Babylonis desertam et inhabitabilem.

30.  Cessaverunt fortes Babylonis a prælio ;habitaverunt in præsidiis :devoratum est robur eorum,et facti sunt quasi mulieres :incensa sunt tabernacula ejus,contriti sunt vectes ejus.

31.  Currens obviam currenti veniet,et nuntius obvius nuntianti,ut annuntiet regi Babylonisquia capta est civitas ejus a summo usque ad summum.

32.  Et vada præoccupata sunt,et paludes incensæ sunt igni,et viri bellatores conturbati sunt.

33.  Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Filia Babylonis quasi area,tempus trituræ ejus :adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.

34.  Comedit me, devoravit me Nabuchodonosor rex Babylonis :reddidit me quasi vas inane,absorbuit me quasi draco,replevit ventrem suum teneritudine mea, et ejecit me.

35.  Iniquitas adversum meet caro mea super Babylonem,dicit habitatio Sion :et sanguis meus super habitatores Chaldææ, dicit Jerusalem.

Jeremiæ 51