15. Qui fecit terram in fortitudine sua,præparavit orbem in sapientia sua,et prudentia sua extendit cælos.
16. Dante eo vocem, multiplicantur aquæ in cælo :qui levat nubes ab extremo terræ,fulgura in pluviam fecit,et produxit ventum de thesauris suis.
17. Stultus factus est omnis homo a scientia ;confusus est omnis conflator in sculptili :quia mendax est conflatio eorum,nec est spiritus in eis.
18. Vana sunt opera, et risu digna :in tempore visitationis suæ peribunt.
19. Non sicut hæc, pars Jacob,quia qui fecit omnia ipse est :et Israël sceptrum hæreditatis ejus :Dominus exercituum nomen ejus.
20. Collidis tu mihi vasa belli :et ego collidam in te gentes,et disperdam in te regna :
21. et collidam in te equum et equitem ejus :et collidam in te currum et ascensorem ejus :
22. et collidam in te virum et mulierem :et collidam in te senem et puerum :et collidam in te juvenem et virginem :
23. et collidam in te pastorem et gregem ejus :et collidam in te agricolam et jugales ejus :et collidam in te duces et magistratus :
24. et reddam Babyloni, et cunctis habitatoribus Chaldææ,omne malum suum quod fecerunt in Sion,in oculis vestris, ait Dominus.
25. Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus,qui corrumpis universam terram :et extendam manum meam super te,et evolvam te de petris,et dabo te in montem combustionis :
26. et non tollent de te lapidem in angulum,et lapidem in fundamenta :sed perditus in æternum eris, ait Dominus.