Jeremiæ 50:5-17 Vulgata Latina (VULG)

5.  in Sion interrogabunt viam, huc facies eorum :venient, et apponentur ad Dominum fœdere sempiterno,quod nulla oblivione delebitur.

6.  Grex perditus factus est populus meus :pastores eorum seduxerunt eos,feceruntque vagari in montibus :de monte in collem transierunt ;obliti sunt cubilis sui.

7.  Omnes qui invenerunt comederunt eos,et hostes eorum dixerunt : Non peccavimus :pro eo quod peccaverunt Domino decori justitiæ,et exspectationi patrum eorum Domino.

8.  Recedite de medio Babylonis,et de terra Chaldæorum egredimini,et estote quasi hædi ante gregem.

9.  Quoniam ecce ego suscito,et adducam in Babylonemcongregationem gentium magnarum de terra aquilonis,et præparabuntur adversus eam, et inde capietur :sagitta ejus quasi viri fortis interfectoris :non revertetur vacua.

10.  Et erit Chaldæa in prædam :omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus.

11.  Quoniam exsultatis, et magna loquimini,diripientes hæreditatem meam :quoniam effusi estis sicut vituli super herbam,et mugistis sicut tauri :

12.  confusa est mater vestra nimis,et adæquata pulveri, quæ genuit vos :ecce novissima erit in gentibus,deserta, invia, et arens.

13.  Ab ira Domini non habitabitur,sed redigetur tota in solitudinem :omnis qui transibit per Babylonem stupebit,et sibilabit super universis plagis ejus.

14.  Præparamini contra Babylonem per circuitum,omnes qui tenditis arcum :debellate eam, non parcatis jaculis,quia Domino peccavit.

15.  Clamate adversus eam,ubique dedit manum :ceciderunt fundamenta ejus,destructi sunt muri ejus,quoniam ultio Domini est :ultionem accipite de ea :sicut fecit, facite ei.

16.  Disperdite satorem de Babylone,et tenentem falcem in tempore messis :a facie gladii columbæunusquisque ad populum suum convertetur,et singuli ad terram suam fugient.

17.  Grex dispersus Israël :leones ejecerunt eum.Primus comedit eum rex Assur :iste novissimus exossavit eumNabuchodonosor rex Babylonis.

Jeremiæ 50