19. et reducam Israël ad habitaculum suum :et pascetur Carmelum et Basan,et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus.
20. In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus,quæretur iniquitas Israël, et non erit,et peccatum Juda, et non invenietur :quoniam propitius ero eis quos reliquero.
21. Super terram dominantium ascende,et super habitatores ejus visita :dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus,et fac juxta omnia quæ præcepi tibi.
22. Vox belli in terra, et contritio magna.
23. Quomodo confractus est et contritus malleus universæ terræ ?quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus ?
24. Illaqueavi te, et capta es, Babylon,et nesciebas :inventa es et apprehensa,quoniam Dominum provocasti.
25. Aperuit Dominus thesaurum suum,et protulit vasa iræ suæ,quoniam opus est Domino Deo exercituum,in terra Chaldæorum.
26. Venite ad eam ab extremis finibus ;aperite ut exeant qui conculcent eam :tollite de via lapides, et redigite in acervos :et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.
27. Dissipate universos fortes ejus :descendant in occisionem :væ eis, quia venit dies eorum,tempus visitationis eorum !
28. Vox fugientium,et eorum qui evaserunt de terra Babylonis,ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri,ultionem templi ejus.
29. Annuntiate in Babylonem plurimis,omnibus qui tendunt arcum :consistite adversus eam per gyrum,et nullus evadat :reddite ei secundum opus suum :juxta omnia quæ fecit, facite illi,quia contra Dominum erecta est,adversum Sanctum Israël.
30. Idcirco cadent juvenes ejus in plateis ejus,et omnes viri bellatores ejus conticescent in die illa,ait Dominus.
31. Ecce ego ad te, superbe !dicit Dominus Deus exercituum :quia venit dies tuus,tempus visitationis tuæ.