15. Clamate adversus eam,ubique dedit manum :ceciderunt fundamenta ejus,destructi sunt muri ejus,quoniam ultio Domini est :ultionem accipite de ea :sicut fecit, facite ei.
16. Disperdite satorem de Babylone,et tenentem falcem in tempore messis :a facie gladii columbæunusquisque ad populum suum convertetur,et singuli ad terram suam fugient.
17. Grex dispersus Israël :leones ejecerunt eum.Primus comedit eum rex Assur :iste novissimus exossavit eumNabuchodonosor rex Babylonis.
18. Propterea hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram ejus,sicut visitavi regem Assur :
19. et reducam Israël ad habitaculum suum :et pascetur Carmelum et Basan,et in monte Ephraim et Galaad saturabitur anima ejus.
20. In diebus illis, et in tempore illo, ait Dominus,quæretur iniquitas Israël, et non erit,et peccatum Juda, et non invenietur :quoniam propitius ero eis quos reliquero.
21. Super terram dominantium ascende,et super habitatores ejus visita :dissipa, et interfice quæ post eos sunt, ait Dominus,et fac juxta omnia quæ præcepi tibi.
22. Vox belli in terra, et contritio magna.
23. Quomodo confractus est et contritus malleus universæ terræ ?quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus ?
24. Illaqueavi te, et capta es, Babylon,et nesciebas :inventa es et apprehensa,quoniam Dominum provocasti.
25. Aperuit Dominus thesaurum suum,et protulit vasa iræ suæ,quoniam opus est Domino Deo exercituum,in terra Chaldæorum.
26. Venite ad eam ab extremis finibus ;aperite ut exeant qui conculcent eam :tollite de via lapides, et redigite in acervos :et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.
27. Dissipate universos fortes ejus :descendant in occisionem :væ eis, quia venit dies eorum,tempus visitationis eorum !
28. Vox fugientium,et eorum qui evaserunt de terra Babylonis,ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri,ultionem templi ejus.