Jeremiæ 50:12-17 Vulgata Latina (VULG)

12.  confusa est mater vestra nimis,et adæquata pulveri, quæ genuit vos :ecce novissima erit in gentibus,deserta, invia, et arens.

13.  Ab ira Domini non habitabitur,sed redigetur tota in solitudinem :omnis qui transibit per Babylonem stupebit,et sibilabit super universis plagis ejus.

14.  Præparamini contra Babylonem per circuitum,omnes qui tenditis arcum :debellate eam, non parcatis jaculis,quia Domino peccavit.

15.  Clamate adversus eam,ubique dedit manum :ceciderunt fundamenta ejus,destructi sunt muri ejus,quoniam ultio Domini est :ultionem accipite de ea :sicut fecit, facite ei.

16.  Disperdite satorem de Babylone,et tenentem falcem in tempore messis :a facie gladii columbæunusquisque ad populum suum convertetur,et singuli ad terram suam fugient.

17.  Grex dispersus Israël :leones ejecerunt eum.Primus comedit eum rex Assur :iste novissimus exossavit eumNabuchodonosor rex Babylonis.

Jeremiæ 50