10. Ascendite muros ejus, et dissipate :consummationem autem nolite facere :auferte propagines ejus,quia non sunt Domini.
11. Prævaricatione enim prævaricata est in medomus Israël, et domus Juda, ait Dominus.
12. Negaverunt Dominum, et dixerunt :Non est ipse : neque veniet super nos malum :gladium et famem non videbimus.
13. Prophetæ fuerunt in ventum locuti,et responsum non fuit in eis :hæc ergo evenient illis.
14. Hæc dicit Dominus Deus exercituum :Quia locuti estis verbum istud,ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem,et populum istum in ligna,et vorabit eos.