Jeremiæ 49:4-10 Vulgata Latina (VULG)

4.  Quid gloriaris in vallibus ?defluxit vallis tua, filia delicata,quæ confidebas in thesauris tuis,et dicebas : Quis veniet ad me ?

5.  Ecce ego inducam super te terrorem,ait Dominus Deus exercituum,ab omnibus qui sunt in circuitu tuo :et dispergemini singuli a conspectu vestro,nec erit qui congreget fugientes.

6.  Et post hæc reverti faciamcaptivos filiorum Ammon, ait Dominus.

7.  Ad Idumæam. Hæc dicit Dominus exercituum :Numquid non ultra est sapientia in Theman ?periit consilium a filiis ;inutilis facta est sapientia eorum.

8.  Fugite, et terga vertite ;descendite in voraginem, habitatores Dedan :quoniam perditionem Esau adduxi super eum,tempus visitationis ejus.

9.  Si vindemiatores venissent super te,non reliquissent racemum :si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi.

10.  Ego vero discooperui Esau :revelavi abscondita ejus,et celari non poterit :vastatum est semen ejus,et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.

Jeremiæ 49