Jeremiæ 48:6-22 Vulgata Latina (VULG)

6.  Fugite, salvate animas vestras,et eritis quasi myricæ in deserto :

7.  pro eo enim quod habuisti fiduciamin munitionibus tuis et in thesauris tuis,tu quoque capieris :et ibit Chamos in transmigrationem,sacerdotes ejus et principes ejus simul.

8.  Et veniet prædo ad omnem urbem,et urbs nulla salvabitur :et peribunt valles,et dissipabuntur campestria,quoniam dixit Dominus :

9.  Date florem Moab, quia florens egredietur :et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.

10.  Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter,et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.

11.  Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua,et requievit in fæcibus suis :nec transfusus est de vase in vas,et in transmigrationem non abiit :idcirco permansit gustus ejus in eo,et odor ejus non est immutatus.

12.  Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum :et sternent eum, et vasa ejus exhaurient,et lagunculas eorum collident.

13.  Et confundetur Moab a Chamossicut confusa est domus Israël a Bethel,in qua habebat fiduciam.

14.  Quomodo dicitis : Fortes sumus,et viri robusti ad præliandum ?

15.  Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt,et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait Rex :Dominus exercituum nomen ejus.

16.  Prope est interitus Moab ut veniat,et malum ejus velociter accurret nimis.

17.  Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus :et universi qui scitis nomen ejus, dicite :Quomodo confracta est virga fortis,baculus gloriosus ?

18.  Descende de gloria, et sede in siti,habitatio filiæ Dibon,quoniam vastator Moab ascendit ad te :dissipavit munitiones tuas.

19.  In via sta, et prospice,habitatio Aroër :interroga fugientem,et ei qui evasit dic : Quid accidit ?

20.  Confusus est Moab, quoniam victus est.Ululate, et clamate :annuntiate in Arnon,quoniam vastata est Moab,

21.  et judicium venit ad terram campestrem,super Helon, et super Jasa,et super Mephaath,

22.  et super Dibon,et super Nabo, et super domum Deblathaim,

Jeremiæ 48