43. Pavor, et fovea,et laqueus super te,o habitator Moab, dicit Dominus.
44. Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam,et qui conscenderit de fovea capietur laqueo :adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
45. In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes,quia ignis egressus est de Hesebon,et flamma de medio Seon :et devorabit partem Moab,et verticem filiorum tumultus.
46. Væ tibi, Moab :periisti, popule Chamos,quia comprehensi sunt filii tuiet filiæ tuæ in captivitatem.
47. Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus.Hucusque judicia Moab.