1. Ad Moab. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa !capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.
2. Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon :cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente.Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
3. Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.
4. Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.
5. Per ascensum enim Luithplorans ascendet in fletu,quoniam in descensu Oronaimhostes ululatum contritionis audierunt.
6. Fugite, salvate animas vestras,et eritis quasi myricæ in deserto :
7. pro eo enim quod habuisti fiduciamin munitionibus tuis et in thesauris tuis,tu quoque capieris :et ibit Chamos in transmigrationem,sacerdotes ejus et principes ejus simul.
8. Et veniet prædo ad omnem urbem,et urbs nulla salvabitur :et peribunt valles,et dissipabuntur campestria,quoniam dixit Dominus :
9. Date florem Moab, quia florens egredietur :et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.