Jeremiæ 46:8-18 Vulgata Latina (VULG)

8.  Ægyptus fluminis instar ascendit,et velut flumina movebuntur fluctus ejus,et dicet : Ascendens operiam terram :perdam civitatem, et habitatores ejus.

9.  Ascendite equos,et exsultate in curribus,et procedant fortes,Æthiopia et Libyes tenentes scutum,et Lydii arripientes et jacientes sagittas.

10.  Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis,ut sumat vindictam de inimicis suis :devorabit gladius, et saturabitur,et inebriabitur sanguine eorum :victima enim Domini Dei exercituumin terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

11.  Ascende in Galaad, et tolle resinam,virgo filia Ægypti :frustra multiplicas medicamina :sanitas non erit tibi.

12.  Audierunt gentes ignominiam tuam,et ululatus tuus replevit terram :quia fortis impegit in fortem,et ambo pariter conciderunt.

13.  Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti :

14.  Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo,et resonet in Memphis, et in Taphnis :dicite : Sta, et præpara te,quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.

15.  Quare computruit fortis tuus ?non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

16.  Multiplicavit ruentes,ceciditque vir ad proximum suum, et dicent :Surge, et revertamur ad populum nostrum,et ad terram nativitatis nostræ,a facie gladii columbæ.

17.  Vocate nomen Pharaonis regis Ægypti :tumultum adduxit tempus.

18.  Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus),quoniam sicut Thabor in montibus,et sicut Carmelus in mari, veniet.

Jeremiæ 46