Jeremiæ 46:19-28 Vulgata Latina (VULG)

19.  Vasa transmigrationis fac tibi,habitatrix filia Ægypti :quia Memphis in solitudinem erit,et deseretur, et inhabitabilis erit.

20.  Vitula elegans atque formosa Ægyptus,stimulator ab aquilone veniet ei.

21.  Mercenarii quoque ejus,qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati,versi sunt, et fugerunt simul,nec stare potuerunt :quia dies interfectionis eorum venit super eos,tempus visitationis eorum.

22.  Vox ejus quasi æris sonabit :quoniam cum exercitu properabunt,et cum securibus venient eiquasi cædentes ligna.

23.  Succiderunt saltum ejus, ait Dominus,qui supputari non potest :multiplicati sunt super locustas,et non est eis numerus.

24.  Confusa est filia Ægypti,et tradita in manu populi aquilonis.

25.  Dixit Dominus exercituum, Deus Israël :Ecce ego visitabo super tumultum Alexandriæ,et super Pharaonem, et super Ægyptum,et super deos ejus, et super reges ejus,et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :

26.  et dabo eos in manu quærentium animam eorum,et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,et in manu servorum ejus :et post hæc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.

27.  Et tu ne timeas, serve meus Jacob,et ne paveas, Israël :quia ecce ego salvum te faciam de longinquo,et semen tuum de terra captivitatis tuæ :et revertetur Jacob, et requiescet,et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.

28.  Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus,quia tecum ego sum :quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam :sed castigabo te in judicio,nec quasi innocenti parcam tibi.

Jeremiæ 46