18. Vivo ego, inquit Rex (Dominus exercituum nomen ejus),quoniam sicut Thabor in montibus,et sicut Carmelus in mari, veniet.
19. Vasa transmigrationis fac tibi,habitatrix filia Ægypti :quia Memphis in solitudinem erit,et deseretur, et inhabitabilis erit.
20. Vitula elegans atque formosa Ægyptus,stimulator ab aquilone veniet ei.
21. Mercenarii quoque ejus,qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati,versi sunt, et fugerunt simul,nec stare potuerunt :quia dies interfectionis eorum venit super eos,tempus visitationis eorum.