Jeremiæ 46:10-16 Vulgata Latina (VULG)

10.  Dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis,ut sumat vindictam de inimicis suis :devorabit gladius, et saturabitur,et inebriabitur sanguine eorum :victima enim Domini Dei exercituumin terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

11.  Ascende in Galaad, et tolle resinam,virgo filia Ægypti :frustra multiplicas medicamina :sanitas non erit tibi.

12.  Audierunt gentes ignominiam tuam,et ululatus tuus replevit terram :quia fortis impegit in fortem,et ambo pariter conciderunt.

13.  Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram Ægypti :

14.  Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo,et resonet in Memphis, et in Taphnis :dicite : Sta, et præpara te,quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.

15.  Quare computruit fortis tuus ?non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

16.  Multiplicavit ruentes,ceciditque vir ad proximum suum, et dicent :Surge, et revertamur ad populum nostrum,et ad terram nativitatis nostræ,a facie gladii columbæ.

Jeremiæ 46