Jeremiæ 46:1-6 Vulgata Latina (VULG)

1.  Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.

2.  Ad Ægyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josiæ regis Juda.

3.  Præparate scutum et clypeum,et procedite ad bellum.

4.  Jungite equos, et ascendite, equites :state in galeis, polite lanceas, induite vos loricis.

5.  Quid igitur ? vidi ipsos pavidos,et terga vertentes,fortes eorum cæsos :fugerunt conciti, nec respexerunt :terror undique, ait Dominus.

6.  Non fugiat velox,nec salvari se putet fortis :ad aquilonem juxta flumen Euphratenvicti sunt, et ruerunt.

Jeremiæ 46