30. Tu autem vastata, quid facies ?cum vestieris te coccino,cum ornata fueris monili aureo,et pinxeris stibio oculos tuos,frustra componeris :contempserunt te amatores tui ;animam tuam quærent.
31. Vocem enim quasi parturientis audivi,angustias ut puerperæ :vox filiæ Sion intermorientis,expandentisque manus suas :Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !