Jeremiæ 33:12-23 Vulgata Latina (VULG)

12.  Hæc dicit Dominus exercituum :Adhuc erit in loco isto deserto,absque homine et absque jumento,et in cunctis civitatibus ejus,habitaculum pastorum accubantium gregum.

13.  In civitatibus montuosis,et in civitatibus campestribus,et in civitatibus quæ ad austrum sunt,et in terra Benjamin, et in circuitu Jerusalem,et in civitatibus Juda,adhuc transibunt greges ad manum numerantis, ait Dominus.

14.  Ecce dies veniunt, dicit Dominus,et suscitabo verbum bonum quod locutus sumad domum Israël et ad domum Juda.

15.  In diebus illis et in tempore illogerminare faciam David germen justitiæ,et faciet judicium et justitiam in terra :

16.  in diebus illis salvabitur Juda,et Jerusalem habitabit confidenter :et hoc est nomen quod vocabunt eum :Dominus justus noster.

17.  Quia hæc dicit Dominus :Non interibit de David vir qui sedeat super thronum domus Israël :

18.  et de sacerdotibus et de Levitis non interibit vir a facie mea,qui offerat holocautomata,et incendat sacrificum,et cædat victimas omnibus diebus.

19.  Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

20.  Hæc dicit Dominus :Si irritum potest fieri pactum meum cum die,et pactum meum cum nocte,ut non sit dies et nox in tempore suo,

21.  et pactum meum irritum esse poterit cum David servo meo,ut non sit ex eo filius qui regnet in throno ejus,et Levitæ et sacerdotes ministri mei.

22.  Sicuti enumerari non possunt stellæ cæli,et metiri arena maris,sic multiplicabo semen David servi mei,et Levitas ministros meos.

23.  Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, dicens :

Jeremiæ 33