39. Et dabo eis cor unum, et viam unam,ut timeant me universis diebus,et bene sit eis, et filiis eorum post eos.
40. Et feriam eis pactum sempiternum,et non desinam eis benefacere :et timorem meum dabo in corde eorum,ut non recedant a me.
41. Et lætabor super eis, cum bene eis fecero :et plantabo eos in terra ista in veritate,in toto corde meo et in tota anima mea.
42. Quia hæc dicit Dominus :Sicut adduxi super populum istum omne malum hoc grande,sic adducam super eosomne bonum quod ego loquor ad eos.