Jeremiæ 3:5-18 Vulgata Latina (VULG)

5.  numquid irasceris in perpetuum,aut perseverabis in finem ?ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.

6.  Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ?Abiit sibimet super omnem montem excelsum,et sub omni ligno frondoso,et fornicata est ibi.

7.  Et dixi, cum fecisset hæc omnia :Ad me revertere :et non est reversa.Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda

8.  quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël,dimisissem eam,et dedissem ei libellum repudii :et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus,sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :

9.  et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram,et mœchata est cum lapide et ligno :

10.  et in omnibus his non est reversa ad meprævaricatrix soror ejus Judain toto corde suo,sed in mendacio, ait Dominus.

11.  Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ.

12.  Vade, et clama sermones istos contra aquilonem, et dices : Revertere, aversatrix Israël, ait Dominus,et non avertam faciem meam a vobis,quia sanctus ego sum, dicit Dominus,et non irascar in perpetuum.

13.  Verumtamen scito iniquitatem tuam,quia in Dominum Deum tuum prævaricata es,et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso,et vocem meam non audisti, ait Dominus.

14.  Convertimini, filii revertentes, dicit Dominus,quia ego vir vester :et assumam vos unum de civitate,et duos de cognatione,et introducam vos in Sion.

15.  Et dabo vobis pastores juxta cor meum,et pascent vos scientia et doctrina.

16.  Cumque multiplicati fueritis,et creveritis in terra in diebus illis, ait Dominus,non dicent ultra :Arca testamenti Domini :neque ascendet super cor, neque recordabuntur illius,nec visitabitur, nec fiet ultra.

17.  In tempore illo vocabunt Jerusalem solium Domini :et congregabuntur ad eam omnes gentesin nomine Domini in Jerusalem,et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi.

18.  In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israël,et venient simul de terra aquilonisad terram quam dedi patribus vestris.

Jeremiæ 3