3. Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum,et serotinus imber non fuit.Frons mulieris meretricis facta est tibi ;noluisti erubescere.
4. Ergo saltem amodo voca me :Pater meus, dux virginitatis meæ tu es :
5. numquid irasceris in perpetuum,aut perseverabis in finem ?ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.
6. Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis : Numquid vidisti quæ fecerit aversatrix Israël ?Abiit sibimet super omnem montem excelsum,et sub omni ligno frondoso,et fornicata est ibi.
7. Et dixi, cum fecisset hæc omnia :Ad me revertere :et non est reversa.Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda
8. quia pro eo quod mœchata esset aversatrix Israël,dimisissem eam,et dedissem ei libellum repudii :et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus,sed abiit, et fornicata est etiam ipsa :
9. et facilitate fornicationis suæ contaminavit terram,et mœchata est cum lapide et ligno :
10. et in omnibus his non est reversa ad meprævaricatrix soror ejus Judain toto corde suo,sed in mendacio, ait Dominus.
11. Et dixit Dominus ad me : Justificavit animam suam aversatrix Israël, comparatione prævaricatricis Judæ.