Jeremiæ 3:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Vulgo dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam,et recedens ab eo duxerit virum alterum,numquid revertetur ad eam ultra ?numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ?Tu autem fornicata es cum amatoribus multis :tamen revertere ad me, dicit Dominus,et ego suscipiam te.

2.  Leva oculos tuos in directum,et vide ubi non prostrata sis.In viis sedebas,exspectans eos quasi latro in solitudine :et polluisti terram in fornicationibus tuis, et in malitiis tuis.

3.  Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum,et serotinus imber non fuit.Frons mulieris meretricis facta est tibi ;noluisti erubescere.

4.  Ergo saltem amodo voca me :Pater meus, dux virginitatis meæ tu es :

5.  numquid irasceris in perpetuum,aut perseverabis in finem ?ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.

Jeremiæ 3