Jeremiæ 28:4-10 Vulgata Latina (VULG)

4.  Et Jechoniam filium Joakim regem Juda, et omnem transmigrationem Juda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego convertam ad locum istum, ait Dominus : conteram enim jugum regis Babylonis.

5.  Et dixit Jeremias propheta ad Hananiam prophetam, in oculis sacerdotum, et in oculis omnis populi qui stabat in domo Domini :

6.  et ait Jeremias propheta : Amen ! sic faciat Dominus : suscitet Dominus verba tua quæ prophetasti, ut referantur vasa in domum Domini, et omnis transmigratio de Babylone ad locum istum.

7.  Verumtamen audi verbum hoc quod ego loquor in auribus tuis, et in auribus universi populi :

8.  prophetæ qui fuerunt ante me et ante te, ab initio, et prophetaverunt super terras multas et super regna magna de prælio, et de afflictione, et de fame :

9.  propheta qui vaticinatus est pacem, cum venerit verbum ejus, scietur propheta quem misit Dominus in veritate.

10.  Et tulit Hananias propheta catenam de collo Jeremiæ prophetæ, et confregit eam.

Jeremiæ 28