Jeremiæ 25:29-34 Vulgata Latina (VULG)

29.  quia ecce in civitate in qua invocatum est nomen meum ego incipiam affligere, et vos quasi innocentes et immunes eritis ? non eritis immunes : gladium enim ego voco super omnes habitatores terræ, dicit Dominus exercituum.

30.  Et tu prophetabis ad eos omnia verba hæc, et dices ad illos : Dominus de excelso rugiet,et de habitaculo sancto suo dabit vocem suam :rugiens rugiet super decorem suum :celeuma quasi calcantium concineturadversus omnes habitatores terræ.

31.  Pervenit sonitus usque ad extrema terræ,quia judicium Domino cum gentibus :judicatur ipse cum omni carne.Impios tradidi gladio, dicit Dominus.

32.  Hæc dicit Dominus exercituum :Ecce afflictio egredietur de gente in gentem,et turbo magnus egredietur a summitatibus terræ.

33.  Et erunt interfecti Domini in die illa,a summo terræ usque ad summum ejus :non plangentur, et non colligentur, neque sepelientur :in sterquilinium super faciem terræ jacebunt.

34.  Ululate, pastores, et clamate,et aspergite vos cinere, optimates gregis :quia completi sunt dies vestri ut interficiamini,et dissipationes vestræ :et cadetis quasi vasa pretiosa.

Jeremiæ 25