7. Seduxisti me, Domine, et seductus sum :fortior me fuisti, et invaluisti :factus sum in derisum tota die ;omnes subsannant me.
8. Quia jam olim loquor,vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito :et factus est mihi sermo Domini in opprobrium,et in derisum tota die.
9. Et dixi : Non recordabor ejus,neque loquar ultra in nomine illius :et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans,claususque in ossibus meis,et defeci, ferre non sustinens.
10. Audivi enim contumelias multorum,et terrorem in circuitu :Persequimini, et persequamur eum,ab omnibus viris qui erant pacifici mei,et custodientes latus meum :si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum,et consequamur ultionem ex eo.
11. Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis :idcirco qui persequuntur me cadent,et infirmi erunt :confundentur vehementer,quia non intellexerunt opprobrium sempiternum,quod numquam delebitur.
12. Et tu, Domine exercituum, probator justi,qui vides renes et cor,videam, quæso, ultionem tuam ex eis :tibi enim revelavi causam meam.
13. Cantate Domino,laudate Dominum,quia liberavit animam pauperis de manu malorum.