Jeremiæ 20:5-12 Vulgata Latina (VULG)

5.  Et dabo universam substantiam civitatis hujus,et omnem laborem ejus, omneque pretium,et cunctos thesauros regum Judadabo in manu inimicorum eorum :et diripient eos, et tollent,et ducent in Babylonem.

6.  Tu autem, Phassur, et omnes habitatores domus tuæ,ibitis in captivitatem :et in Babylonem venies,et ibi morieris, ibique sepelieristu, et omnes amici tui,quibus prophetasti mendacium.

7.  Seduxisti me, Domine, et seductus sum :fortior me fuisti, et invaluisti :factus sum in derisum tota die ;omnes subsannant me.

8.  Quia jam olim loquor,vociferans iniquitatem, et vastitatem clamito :et factus est mihi sermo Domini in opprobrium,et in derisum tota die.

9.  Et dixi : Non recordabor ejus,neque loquar ultra in nomine illius :et factus est in corde meo quasi ignis exæstuans,claususque in ossibus meis,et defeci, ferre non sustinens.

10.  Audivi enim contumelias multorum,et terrorem in circuitu :Persequimini, et persequamur eum,ab omnibus viris qui erant pacifici mei,et custodientes latus meum :si quomodo decipiatur, et prævaleamus adversus eum,et consequamur ultionem ex eo.

11.  Dominus autem mecum est, quasi bellator fortis :idcirco qui persequuntur me cadent,et infirmi erunt :confundentur vehementer,quia non intellexerunt opprobrium sempiternum,quod numquam delebitur.

12.  Et tu, Domine exercituum, probator justi,qui vides renes et cor,videam, quæso, ultionem tuam ex eis :tibi enim revelavi causam meam.

Jeremiæ 20