12. Et tu, Domine exercituum, probator justi,qui vides renes et cor,videam, quæso, ultionem tuam ex eis :tibi enim revelavi causam meam.
13. Cantate Domino,laudate Dominum,quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
14. Maledicta dies in qua natus sum !dies in qua peperit me mater meanon sit benedicta !
15. Maledictus vir qui annuntiavit patri meo,dicens : Natus est tibi puer masculus,et quasi gaudio lætificavit eum !
16. Sit homo ille ut sunt civitates quæ subvertit Dominus,et non pœnituit eum :audiat clamorem mane,et ululatum in tempore meridiano,
17. qui non me interfecit a vulva,ut fieret mihi mater mea sepulchrum,et vulva ejus conceptus æternus !
18. Quare de vulva egressus sum,ut viderem laborem et dolorem,et consumerentur in confusione dies mei ?