Jeremiæ 2:18-24 Vulgata Latina (VULG)

18.  Et nunc quid tibi vis in via Ægypti,ut bibas aquam turbidam ?et quid tibi cum via Assyriorum,ut bibas aquam fluminis ?

19.  Arguet te malitia tua,et aversio tua increpabit te.Scito et vide quia malum et amarum estreliquisse te Dominum Deum tuum,et non esse timorem mei apud te,dicit Dominus Deus exercituum.

20.  A sæculo confregisti jugum meum :rupisti vincula mea,et dixisti : Non serviam.In omni enim colle sublimi,et sub omni ligno frondoso,tu prosternebaris meretrix.

21.  Ego autem plantavi te vineam electam,omne semen verum :quomodo ergo conversa es mihi in pravum,vinea aliena ?

22.  Si laveris te nitro,et multiplicaveris tibi herbam borith,maculata es in iniquitate tua coram me,dicit Dominus Deus.

23.  Quomodo dicis : Non sum polluta ;post Baalim non ambulavi ?Vide vias tuas in convalle ;scito quid feceris :cursor levis explicans vias suas.

24.  Onager assuetus in solitudine,in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui :nullus avertet eam :omnes qui quærunt eam non deficient :in menstruis ejus invenient eam.

Jeremiæ 2