Jeremiæ 17:16-24 Vulgata Latina (VULG)

16.  et ego non sum turbatus, te pastorem sequens :et diem hominis non desideravi, tu scis :quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit.

17.  Non sis tu mihi formidini :spes mea tu in die afflictionis.

18.  Confundantur qui me persequuntur,et non confundar ego :paveant illi,et non paveam ego :induc super eos diem afflictionis,et duplici contritione contere eos.

19.  Hæc dicit Dominus ad me : Vade, et sta in porta filiorum populi, per quam ingrediuntur reges Juda, et egrediuntur, et in cunctis portis Jerusalem :

20.  et dices ad eos : Audite verbum Domini,reges Juda, et omnis Juda,cunctique habitatores Jerusalem,qui ingredimini per portas istas.

21.  Hæc dicit Dominus :Custodite animas vestras,et nolite portare pondera in die sabbati,nec inferatis per portas Jerusalem :

22.  et nolite ejicere onera de domibus vestris in die sabbati,et omne opus non facietis :sanctificate diem sabbati,sicut præcepi patribus vestris.

23.  Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam :sed induraverunt cervicem suam, ne audirent me,et ne acciperent disciplinam.

24.  Et erit : si audieritis me, dicit Dominus,ut non inferatis onera per portas civitatis hujus in die sabbati :et si sanctificaveritis diem sabbati,ne faciatis in eo omne opus :

Jeremiæ 17