Jeremiæ 16:14-18 Vulgata Latina (VULG)

14.  Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,et non dicetur ultra :Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,

15.  sed : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis,et de universis terris ad quas ejeci eos :et reducam eos in terram suam,quam dedi patribus eorum.

16.  Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus,et piscabuntur eos :et post hæc mittam eis multos venatores,et venabuntur eos de omni monte,et de omni colle, et de cavernis petrarum.

17.  Quia oculi mei super omnes vias eorum :non sunt absconditæ a facie mea,et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.

18.  Et reddam primum duplices iniquitates et peccata eorum,quia contaminaverunt terram meam in morticinis idolorum suorum,et abominationibus suis impleverunt hæreditatem meam.

Jeremiæ 16