11. dices ad eos :Quia dereliquerunt me patres vestri, ait Dominus,et abierunt post deos alienos,et servierunt eis, et adoraverunt eos,et me dereliquerunt, et legem meam non custodierunt.
12. Sed et vos pejus operati estis quam patres vestri :ecce enim ambulat unusquisque post pravitatem cordis sui mali,ut me non audiat.
13. Et ejiciam vos de terra hacin terram quam ignoratis,vos et patres vestri :et servietis ibi diis alienis, die ac nocte,qui non dabunt vobis requiem.
14. Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus,et non dicetur ultra :Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,
15. sed : Vivit Dominus qui eduxit filios Israël de terra aquilonis,et de universis terris ad quas ejeci eos :et reducam eos in terram suam,quam dedi patribus eorum.
16. Ecce ego mittam piscatores multos, dicit Dominus,et piscabuntur eos :et post hæc mittam eis multos venatores,et venabuntur eos de omni monte,et de omni colle, et de cavernis petrarum.
17. Quia oculi mei super omnes vias eorum :non sunt absconditæ a facie mea,et non fuit occultata iniquitas eorum ab oculis meis.