Jeremiæ 14:3-12 Vulgata Latina (VULG)

3.  Majores miserunt minores suos ad aquam :venerunt ad hauriendum.Non invenerunt aquam :reportaverunt vasa sua vacua.Confusi sunt, et afflicti,et operuerunt capita sua.

4.  Propter terræ vastitatem,quia non venit pluvia in terram,confusi sunt agricolæ :operuerunt capita sua.

5.  Nam et cerva in agro peperit, et reliquit,quia non erat herba.

6.  Et onagri steterunt in rupibus ;traxerunt ventum quasi dracones :defecerunt oculi eorum,quia non erat herba.

7.  Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine,fac propter nomen tuum :quoniam multæ sunt aversiones nostræ :tibi peccavimus.

8.  Exspectatio Israël,salvator ejus in tempore tribulationis,quare quasi colonus futurus es in terra,et quasi viator declinans ad manendum ?

9.  quare futurus es velut vir vagus,ut fortis qui non potest salvare ?Tu autem in nobis es, Domine,et nomen tuum invocatum est super nos :ne derelinquas nos.

10.  Hæc dicit Dominus populo huic,qui dilexit movere pedes suos,et non quievit,et Domino non placuit :Nunc recordabitur iniquitatum eorum,et visitabit peccata eorum.

11.  Et dixit Dominus ad me :Noli orare pro populo isto in bonum.

12.  Cum jejunaverint,non exaudiam preces eorum,et si obtulerint holocautomata et victimas,non suscipiam ea :quoniam gladio, et fame, et peste consumam eos.

Jeremiæ 14