2. Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt,et obscuratæ sunt in terra,et clamor Jerusalem ascendit.
3. Majores miserunt minores suos ad aquam :venerunt ad hauriendum.Non invenerunt aquam :reportaverunt vasa sua vacua.Confusi sunt, et afflicti,et operuerunt capita sua.
4. Propter terræ vastitatem,quia non venit pluvia in terram,confusi sunt agricolæ :operuerunt capita sua.
5. Nam et cerva in agro peperit, et reliquit,quia non erat herba.
6. Et onagri steterunt in rupibus ;traxerunt ventum quasi dracones :defecerunt oculi eorum,quia non erat herba.
7. Si iniquitates nostræ responderint nobis, Domine,fac propter nomen tuum :quoniam multæ sunt aversiones nostræ :tibi peccavimus.
8. Exspectatio Israël,salvator ejus in tempore tribulationis,quare quasi colonus futurus es in terra,et quasi viator declinans ad manendum ?
9. quare futurus es velut vir vagus,ut fortis qui non potest salvare ?Tu autem in nobis es, Domine,et nomen tuum invocatum est super nos :ne derelinquas nos.
10. Hæc dicit Dominus populo huic,qui dilexit movere pedes suos,et non quievit,et Domino non placuit :Nunc recordabitur iniquitatum eorum,et visitabit peccata eorum.