1. Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam, de sermonibus siccitatis.
2. Luxit Judæa, et portæ ejus corruerunt,et obscuratæ sunt in terra,et clamor Jerusalem ascendit.
3. Majores miserunt minores suos ad aquam :venerunt ad hauriendum.Non invenerunt aquam :reportaverunt vasa sua vacua.Confusi sunt, et afflicti,et operuerunt capita sua.
4. Propter terræ vastitatem,quia non venit pluvia in terram,confusi sunt agricolæ :operuerunt capita sua.
5. Nam et cerva in agro peperit, et reliquit,quia non erat herba.