Jeremiæ 10:5-13 Vulgata Latina (VULG)

5.  in similitudinem palmæ fabricata sunt,et non loquentur :portata tollentur,quia incedere non valent.Nolite ergo timere ea,quia nec male possunt facere, nec bene.

6.  Non est similis tui, Domine :magnus es tu,et magnum nomen tuum in fortitudine.

7.  Quis non timebit te, o Rex gentium ?tuum est enim decus :inter cunctos sapientes gentium,et in universis regnis eorum,nullus est similis tui.

8.  Pariter insipientes et fatui probabuntur :doctrina vanitatis eorum lignum est.

9.  Argentum involutum de Tharsis affertur,et aurum de Ophaz :opus artificis et manus ærarii.Hyacinthus et purpura indumentum eorum :opus artificum universa hæc.

10.  Dominus autem Deus verus est,ipse Deus vivens,et rex sempiternus.Ab indignatione ejus commovebitur terra,et non sustinebunt gentes comminationem ejus.

11.  Sic ergo dicetis eis :Dii qui cælos et terram non fecerunt,pereant de terra et de his quæ sub cælo sunt !

12.  Qui facit terram in fortitudine sua,præparat orbem in sapientia sua,et prudentia sua extendit cælos :

13.  ad vocem suam dat multitudinem aquarum in cælo,et elevat nebulas ab extremitatibus terræ :fulgura in pluviam facit,et educit ventum de thesauris suis.

Jeremiæ 10