Jeremiæ 10:14-23 Vulgata Latina (VULG)

14.  Stultus factus est omnis homo a scientia :confusus est artifex omnis in sculptili,quoniam falsum est quod conflavit,et non est spiritus in eis.

15.  Vana sunt, et opus risu dignum :in tempore visitationis suæ peribunt.

16.  Non est his similis pars Jacob :qui enim formavit omnia, ipse est,et Israël virga hæreditatis ejus :Dominus exercituum nomen illi.

17.  Congrega de terra confusionem tuam,quæ habitas in obsidione :

18.  quia hæc dicit Dominus :Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice,et tribulabo eos ita ut inveniantur.

19.  Væ mihi super contritione mea :pessima plaga mea.Ego autem dixi :Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.

20.  Tabernaculum meum vastatum est ;omnes funiculi mei dirupti sunt :filii mei exierunt a me, et non subsistunt.Non est qui extendat ultra tentorium meum,et erigat pelles meas.

21.  Quia stulte egerunt pastores,et Dominum non quæsierunt :propterea non intellexerunt,et omnis grex eorum dispersus est.

22.  Vox auditionis ecce venit,et commotio magna de terra aquilonis :ut ponat civitates Juda solitudinem,et habitaculum draconum.

23.  Scio, Domine,quia non est hominis via ejus,nec viri est ut ambulet,et dirigat gressus suos.

Jeremiæ 10