Jeremiæ 10:14-19 Vulgata Latina (VULG)

14.  Stultus factus est omnis homo a scientia :confusus est artifex omnis in sculptili,quoniam falsum est quod conflavit,et non est spiritus in eis.

15.  Vana sunt, et opus risu dignum :in tempore visitationis suæ peribunt.

16.  Non est his similis pars Jacob :qui enim formavit omnia, ipse est,et Israël virga hæreditatis ejus :Dominus exercituum nomen illi.

17.  Congrega de terra confusionem tuam,quæ habitas in obsidione :

18.  quia hæc dicit Dominus :Ecce ego longe projiciam habitatores terræ in hac vice,et tribulabo eos ita ut inveniantur.

19.  Væ mihi super contritione mea :pessima plaga mea.Ego autem dixi :Plane hæc infirmitas mea est, et portabo illam.

Jeremiæ 10