Jacobi 3:2-10 Vulgata Latina (VULG)

2.  In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.

3.  Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.

4.  Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.

5.  Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !

6.  Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.

7.  Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :

8.  linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.

9.  In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.

10.  Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.

Jacobi 3