Jacobi 3:14-16 Vulgata Latina (VULG)

14.  Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris : nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem :

15.  non est enim ista sapientia desursum descendens : sed terrena, animalis, diabolica.

16.  Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

Jacobi 3