1. Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
2. In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir : potest etiam freno circumducere totum corpus.
3. Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
4. Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
5. Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !
6. Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.
7. Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana :
8. linguam autem nullus hominum domare potest : inquietum malum, plena veneno mortifero.
9. In ipsa benedicimus Deum et Patrem : et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
10. Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.