15. Si autem frater et soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano,
16. dicat autem aliquis ex vobis illis : Ite in pace, calefacimini et saturamini : non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori, quid proderit ?
17. Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
18. Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam.
19. Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt.
20. Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ?
21. Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ?
22. Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ?
23. Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
24. Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ?
25. Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ?
26. Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.