Jacobi 1:6-19 Vulgata Latina (VULG)

6.  Postulet autem in fide nihil hæsitans : qui enim hæsitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur :

7.  non ergo æstimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino.

8.  Vir duplex animo inconstans est in omnibus viis suis.

9.  Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua :

10.  dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit ;

11.  exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit : ita et dives in itineribus suis marcescet.

12.  Beatus vir qui suffert tentationem : quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se.

13.  Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est : ipse autem neminem tentat.

14.  Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus, et illectus.

15.  Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum : peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem.

16.  Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.

17.  Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio.

18.  Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus.

19.  Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum : tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram.

Jacobi 1